- TRIENS
- TRIENStertia pars Assis, sicut Sextans sexta: quae ambo volunt quidam esse Siculorum τρίαντα et ἕξαντα, in quo tamen difficultatem inveniunt, quum siguificatio sit prorsus alia. Nam ἕξας, semis, τρίας, quadrans. Gronovio proin, quemadmodum Quadrans ex participio transiit in nomen, quod assem quadraret: sic quasi verbum eslet, triere, in tria redigere, finxisse videntur Trientem; quasi sextare, in sex secare, Sextantem, de Pecun. Vet. l. 4. c. 17. Etiam nomen fuit monetae Romanae. Cum enim primitus rudi aere uterentur Romani, Servius Rex illud primus signavit: quemadmodum argentum primum signatum est an. Urb. Cond. 490. Q. Ogulniô, C. Fabiô Consulib. quinque annis, ante primum bellum Punicum. Fuit autem nota aeris ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis; in Triente et Quadrante rates: Argenti vero bigae quadrigaeque Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 20. ex Plin. l. 33. c. 3. Et quidem trientem, pro naulo Charonti solvendo, defunctorum ori imponi olim consuevisle, docet Natalis Comes, Mythol. l. 3. c. 4. quam in rem plura vide supra, voce Naulum. Servilii vero etiam sacrum trientem habuêre. Plin. l. 34. c. 13. extr. Unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Servilia familia illustris in Fastis, trientem aereum pascit argentô et aurô, consumentem utrumque. Origo atque natura eius incomperta est mihi. Verba ipsa de ca re Messalae senis ponam. Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiave sacra quotannis faciunt: ferunt alias crevisse, alias decrevisse, et ex eo aut honorem aut diminutionem familiae significari. Posteriori aevô aurci quoque trientes occurrunt, de quibus vide supra, voce Tremissis. Sed et non aeris tantum, verum cuiuscumque rei tertia pars ex duodecim Trientis nomine venit: Hinc tertia pars Sextarii (qui, cum duodecim capiat cyathos, partes esadem cum libra et asse obtinuit) Triens apud Auctores dicta reperitur, quam potus mensuram veterib. Romanis in quottidiano usu fuisse, statuit Hieron. Mercurialis, Var. Lect. l. 1. c. 22. Cum sextante temperati ac valetudinarii, deunce intem perantes ac vinosi biberent. Meminêre Trientum plurimis in locis Poetae, Martialis inprimis: inter alia, l. 1. Epigr. 107. v. 8.Crebros ergo bibas licet TrientesEt l. 4. Epigr. 83. v. 5.Sed nec post p9rimum leget haec, summumve Trientem,Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.Et alibi passim. Unde facile cum Mercuriali colligas, calices quottidianos et a cunctis in potu adhibitos apud Romanos, Trientes fuisse quae erat tertia, uti diximus, quarta Sextarii pars, quator continens cyathos. Idem Rosinus supra laudatus, Antiqq. Rom. l. c. 29. Apud Hebraeos quoque eosdem in usu fuisle, colligas ex Psalmo 80. v. 6. Potasti nos lacrimis in triente: ubi simul ad annos captivitatis Babylonicae respici, volunt quidam ex Iudaeis. Cum enim Aegyptia captivitas praecise duraverit annos ducentos, et decem; Babylonica solum duravit annos LXX. id est, trientem annorum CCX. Vide Sam. Bochartum, Hieroz, in Parte prior. l. 3. c. 29. etc. Hinc Trientale foenus, quod ab Imperatorib. Antonino Pio et Alexandro Severo non sine magna moderationis laude exercitum habes infra ubi de Usura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.